라틴어 문장 검색

In qua parte non injucundum foret experimentum, quod noviter audivimus esse tentatum, de insitione arborum sylvestrium (quae hucusque in arboribus hortensibus fieri consuevit), unde folia et glandes majorem in modum amplificantur, et arbores fiunt magis umbrosae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:11)
Iam solum utrinque ad latera in ambulacra privata, pro quavis diei parte umbrosas, distribuendum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:2)
intus rura micant, manibus quae subdita nullis perpetuum florent, Zephyro contenta colono, umbrosumque nemus, quo non admittitur ales, ni probet ante suos diva sub iudice cantus:
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:35)
humanis quantum bacchabere rebus?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:16)
bacchatus per operta tremor Calchedona movit, pronus et in geminas nutavit Bosphorus urbes.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:19)
non vestris ultra bacchabor in antris nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus".
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:181)
Sed quid ego Hannibalem contra Pyrrhumque tot annis certatum memorem, vilis cum Spartacus omne per latus Italiae ferro bacchatus et igni consulibusque palam totiens congressus inertes exuerit castris dominos et strage pudenda fuderit imbelles aquilas servilibus armis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:46)
protinus, umbrosa vestit qua litus oliva Larius et dulci mentitur Nerea fluctu, parva puppe lacum praetervolat;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:114)
nec te, Proserpina, longe umbrosae tenuere fores;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia30)
si dicto parere negas, patefacta ciebo Tartara, Saturni veteres laxabo catenas, obducam tenebris solem, compage soluta lucidus umbroso miscebitur axis Averno."
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:51)
ululatibus Ide bacchatur;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:104)
Haud aliter toto genetrix bacchatur Olympo "reddite" vociferans.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:164)
altior at cunctis abies umbrosaque late ipsius Enceladi fumantia gestat opima, summi terrigenum regis, caderetque gravata pondere, ni lassam fulciret proxima quercus.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:234)
haec terruit Herculis ora et defensores terrarum polluit arcus, haec Athamanteae direxit spicula dextrae, haec Agamemnonios inter bacchata penates alternis lusit iugulis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:36)
"non ulterius bacchabere demens.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:193)

SEARCH

MENU NAVIGATION